

Epistola ad Hebraeos*
Caput 8: Versus 9
Quod feci patribus eorum.Et quia quibusdam speciale fecerat, determinat.Quod feci in die,id est tempore legis, quae post exitum de Aegypto data est. Quod ergo ante legem Abrahae dixit:In semine tuo benedicentur omnes gentes[Gen. 22.], postmodum complevit in Evangelio. Illa enim promissio fuit spiritualis et specialiter pertinens ad gratiam.Non permanserunt in Testamento.Vitio eorum deputat quod non permanserunt in Testamento, ne lex quam tunc acceperunt culpanda videatur. Ipsa enim est quam non venit Christus solvere, sed implere. Non tamen justificat sine gratia, pro veteris hominis noxa, quae quia per litteram jubentem et minantem non sanatur, dicitur illud, Vetus; hoc, Novum: propter novitatem spiritus qui sanat a vitio vetustatis, quod evidenter aperit dicens:Hoc est Testamentum,etc.